monumenta.ch > Plinius > sectio 122

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 122
{XXX} cetero ad solitudinem rediit exhausta vicinitate Seleuciae, ob id conditae a Nicatore intra XL lapidem in confluente Euphratis fossa perducti atque Tigris. quae tamen Babylonia cognominatur, libera hodie ac sui iuris Macedonumque moris. ferunt ei plebis urbanae DC esse, sitam vero moenium aquilae pandentis alas, agrum totius orientis fertilissimum. invicem ad hanc exhauriendam Ctesiphontem iuxta tertium ab ea lapidem in Chalonitide condidere Parthi, quod nunc caput est regnorum, et postquam nihil proficiebatur, nuper Vologesus rex aliud oppidum Vologesocertam in vicino condidit.